- PROSERPINA
- PROSERPINAIovis et Cereris filia, quae cum in campis Ennaeis flores legeret, a Plutone rapta est. Ovid. Met. l. 5. v. 391.——— Quô dum Proserpina lucôLudit, et aut violas, aut candida lilia carpit;Pene simul visa est, dilectaque reptaque Diti.Orpheus tamen, in Argonauticis, videtur fignificâsse Proserpinam non in specu, sed super mare latam fuisse, cum ita scribat.Ω῞ς ποτε Φερσεφόνην τέρεν᾿ ἄνθεα χερσὶ δρέπουσανΕ᾿ξάπαφον συνόμαιμοι ἀν᾿ εὐρύ τε καὶ μέγα ἄλσος,Α᾿υτὰρ ἔπειθ᾿ ὥς μιν Πλοῦτος κυανότριχας αἴσῃΖευξάμενος, κούρην ἐπεβήσατο δαίμονος αἴσῃ,Α῞ρπαξας δ᾿ ἔφερεν διὰ κύματος ἀτρυγέτοιο.Scriptum reliquit Sophoclis Enarrator, Proserpinam raptam fuisse a Plutone, cum Narcissum colligeret, his verbis; ὅτι πρὶν ἢ τὸν Πλούτωνα αὐτὴν ἁρπάσαι, τούτῳ ἐτέρπετο, συλλέγουσαν οὖν φασιν αὐτὴν τὸν νάρκιςςον ἁρπαςθῆναι. Hanc cum Ceres diu frustra totô terrarum orbe investigasset, tandem a Cyane Nymphâ rem omnem edocta, petiit a Iove, ut communem filiam ab inferis sibi reducere liceret: quod eâ duntaxat lege impetravit, si nihil illa cibi apud inferos gustâsset. Quare cum Ascalaphi iudiciô palam factum esset, aliquot mali Punici grana illam gustâsse, omnis reditûs spes illi fuit interclusa. Quod aegre ferens Proserpina, Ascalaphum commutavit in bubonem noctis avem, rerumque tristium semper nuntium. Postea tamen Ceres a Iove dicitur impetrâsse, ut Proserpinae senis quotannis mensibus secum apud superos, et totidem apud inferos cum marito esse liceret. Obtinuit deinde Proserpina, propter multas matris lacrimas et lamentationes, ut eiulatus, et capillorum lacerationes, et plagae, quae in funere familiarium et carissimorum sierent, in eius honorem ederentur, tamquam quaedam sacrificia. Euripides in Oreste,Καὶ τύπον τε κρατὸς ὃ ἔλαχ᾿ ἁ κατὰ χθονὸςΝερτέρων Περσέφαςςα καλλίπαις θεά.Quae cum mortuorum esset regina, dicti sunt omnes ab Horatio, in primo Carminum, Od. 28. v. 19. a Proserpinâ excipi, in his.Mista senum ac iuvenum densantur funera, nullumSaeva caput Proserpina fugit.Idem, l. 2. Carm. Od. 13. v. 21.Quam pene furvae regna Proserpinae,Et iudicantem vidimus Aeacum.In fabulis quoque narratur cuiusque capitis crines abscindere Proserpinam, ut orco damnetur. Virg. Aen. l. 4. v. 698.Nondum illi flavum Proserpina vertice crinemAbstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco.Ubi loquitur ex poinione veterum, qui existimabant, eos qui morti essent proximi, a Proserpina primum tonderi, et his quasi primitiis Orco initiari, neque aliter posle obire diem suum. Inde apud Euripidem, aut Charon, aut Mors inducitur Alcestidis comam secans, his versibus,Η' δ᾿ οὖν γυνὴ κάτεισιν εἰς Α῞δου δόμους,Στείχω δ᾿ ἐπ᾿ αὐτὴν, ὡς κατάρξωμαι ξίφειΙ῾ερὸς γὰρ οὗτος τῶν κατὰ χθονὸς θεῶν,Ο῞του τόδ᾿ ἔγχος κρατὸς ἁγνίσει τρίχα.Quae verba explicans Scholiastes ait: Ω῝ς ἔθους ὄντος τὸν θάνατον τοῦ μέλλοντος ἀποθνήσκειν τὴν κόμην τέμνειν. Statius item, l. 2. Sylv. 1. v. 147. de Glauciâ moriente sic canit:Iam complexa manu crinem tenet Infera Iuno.Ad rem hanc allusisse videtur Maritialis, l. 3. Epigr. 43. v. 3.Non omnes fallis. Scit te Proserpina canum:Personam capiti detrahet illa tuo.Ei sterilis vacca dicabatur. Virg. Aen. l. 6. v. 249.—— Ipse atri velleris agnamAeneas, matri Eumenidum, magnaeque sororiEnse ferit, sterilemque tibi Proserpina vaccam.Scribit hoc Arnob. l. 7. Prudentius contra Symmach. l. 1. post mentionem Proserpinae. v. 359.Placatur vaccae sterilis cervice resectâ.In sacris mortuorum id usitatum est, teste Homerô, Od. 11. v. 530. apud quem Ulysses, post mentionem νεκύων, subdit, ςτεῖραν βοῦν, bovem steilem. Silius autem Italicus, l. 13. v. 429. rem exprimit castitatis nomine, quod alii sterilitatis:Ordine mactari pecudes iubet, acer operteAnte omnes taurus regi, tum proxima DivaeCaeditur Aetnaeae castâ cervice iuvenca.Mythologiam eius pete ex Natali Comite, l. 3. c. 16. et Alex. Rossaeo, in mystag. Poet. Adde his Augustin. de Civ. Dei, l. 7. c. 28. Euseb. l. 3. de Praep. Euang. etc. Nomen Proserpinae quod attinet, videtur vox esse origine Latina, non Graeca, ut censet Cicero, a serpendo nimirum dicta. Serpuntenim perterram et ex terra, i. e. Cerere nascuntur fruges, quibus ea significatur. Quia vero eaedem latent ad tempus, donec exiliant Solis calore elicitae, atque in auras eductae, fingitur haec Dea rapta ab inferorum, divitiarumque Deo Plutone. Inde Phurnutus explicaus μυθολογίαν. Α῾ρπάσαι δ᾿, inquit, ὁ Α῞δης τὴν θυγατέρα τῆς Δήμητρος ἐμυθεύθη, διὰ τὸν γινόμενον ἐπὶ χρόνον τινὰ τȏυ σπερμάτων κατὰ γῆς ἀφανισμόν. Quinimo Terram ipsam quoque dictam Proserpinam, quod ex ea proserpant fruges, notat B. Augustin. ex Varrone. Graece Περσεφόνη dicitur, quasi φέρουσα τὸ ἄφενος, divitias serens, quthore Hesychiô. Atqui vox ista, secundum Etymologici Trilinguis auctorem, Hebraeam habet originem; nempe a Peri, fructus, et Saphun, tectus, opertus vel Tsephun,absconditus. Haec a Plutone (quô nomine vis et natura terrae intelligitur, a verbo Palat, h. e. eripuit, unde Raptor dictus poetis) rapta ad inferos dicitur, ut supra vidimus. Quae omnia mendaces Graecos, Idololatriae fascinô dementatos, suis mythologris vulgo illusisse, sibique ipsis horrendum in modum imposuisse demonstrant. Vide Ceres. Sed et Fabulae historia, ut alias, ita et hîc, subest. Proserpina enim, quam Pluto rapuit, filia erat Heroinae, quae populum Atticum sationem frumenti docuit, ac ab Eusebio ad Iosuae tempora refertur. Sed vel duos Graeciae Plutones statuere est necesse, inquit Vossius; geminum item raptum Proserpinae (et solent Poetae historias temporum diversorum in unum commiscere) vel statuendum, Aidoneum illum unâ solum aetate vixisse, ante bellum Troianum. Fuit enim Aidoneus Molossorum Rex ac Thesea tenuit captivum, usque dum hercules eum liberavit: quod refert Plut. in Theseo. Atque hanc sententiam posuit praefatus Eusebius in Can. Chron. quod ostendunt haec eius verba, ut Hieronymus quidem transtulit, ad num. 620. Fabula Proserpinae, quam rapuit Aidoneus, i. e. Orcus, Rex Molosserum: cuius canis ingentis magnitudinis, Cerberus nomine, Piritheum devoravit, qui ad raptum eius cum Theseo venerat. Quem et ipsum, iam in mortis periculo constitutum, adveniens hercules liberavit, et ob id, quasi ab Inferis, receptus scribitur. Scribit Philochorus in Atthidis, l. 2. Similiter Cyrillus pene initio, l. 1. contra Iulian. Desertorem, Centesimô, inquit, et nonagesimô quintô annô, post Mosen, ferunt fuisse Proserpinam virginem raptam ab Aedoneo, i. e. Orco, Rege Melossorum. quomodo Physice significet simpliciter Terram frugiferam; ac frequentius vel semen. vel terram interiorem: quô pactô item, quatenus Caeleste Numen habita fuit, Lunam denotaverit, sed Inferis lucentem, vide apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 2. c. 60. Item, l. eod. c. 28. Plura de Proserpina eiusque raptu, apud Thom. Dempst. in Paralipom. ad Ioh. Rosini Antiqq. l. 2. c. 11. Addam saltem, Proserpinae raptum, in annulo neronis, memorari Suetonio, c. 46. Sporusannulum muneri obtaulit: cuius gemmae sculptura erat Proserpinae raptus. Integras enim historias ac fabulas annulis nonnumquam insculpi consuevisse, diximus suô locô. Eundem pictum Nicomacho, quae tabula in Capitolio, in Minervae delubro, supra aediculam Iuventutis, asservabatur, Plinii aevô, l. 35. c. 10. Sed et inter pulcherrima Praxitelis ex aere opera, eidem adnotatur, l. 34. c. 8 etc. De corona eius Cererisque aliquid diximus supra, voce narcissus. VARIA PROSERPINAE NOMINA AC EPITHETA. α. Χειρογονία, apud Hesych. quasi nove dixeris, Manugenuam: forte inde, quod Proserpina sive Diana seu Iuno, sit partus Praeses; ac obstetrix, quae Afranio adsestrix, adsideat genibus parturientis, manusiis ad movens, quibus parata sit fetum ex cipere, Voss. de Idolol. l. 2. c. 28. β. Cora, Graece Κόρη, non per antiphrasin, quia nupta Plutoni: Sed quia Cereris filia. Κόρη etiam θυγάτηρ, Schol. Theocriti, Idyll. 15. γ. Ennaea, quia ad Ennam Siciliae Urbem rapta, Lact. Firmianus Divin. Institut. l. 2. c. 4. An Aetnaea, ab Aetna monte, sub quo, ut est apud Val. Flaccum, Statium, Auson. δ. Furva Dea, Horatio, l. 2. Od. 13. v. 21. ubi Acro, Furva, inquit, mysticô nomine dicitur Proserpina. I. e. nigra: Terra enim infera, seu interior, seminis receptrix, hôc colore est. Hinc, quia infera loca lumine destituuntur, eo furvae Diis inferis mactabantur hostiae, Voss. Idolol. l. cit. c. 60. 1. Libera, dicitur apud Octavium Minutii Felicis, quemadmodum Bacchus Latinis Liber. Hinc et Liv. l. 3. Familia, inquit, ad aedem Cereris, Liberi, Liberaeque venum iret. Tacitus quoque Annal. l. 2. c. 49. Libero, Liberaeque et Cereri, iuxta Circum Max. Nempe Luna, inquit Voss. quum Inferos illuminat, Libera est, ut Sol, quando inferis lucet, Liber. ζ. Μελιτώδης, Mellea, Theocrito vocitatur, Idyll. 15. Quia Animae demortuorum veteribus Apes dictae; Imo et hinc Cereris Sacerdotes, velut inferae Deae Antistites, Apes dixêre, et filiam eius Proserpinam Melleam, Lunam vero, generationis Praesidem Apem, Porphyr. l. de Nymph. antro Quô sensu Scholiastes Theocriti, Apes vocari amicas Proserpinae ac Cereris, refert. η Persephone, Graece Περσεφόνη, per metathesin, ut Tullii est opinio de Nat. Deor. l. 2. Proserpina, potius quam a proserpendo, ut vult Varro de L.L.l. 4. Dicta autem Περσεφόνη, διὰ τὸ πάντα πέρθειν τῷ φόνῳ, quia omnia vastet caede. An ἀπὸ τοῦ φέρειν τὸν φόνον; Etymol. θ. Φερέφαττα, unde sacrum apud Cyzicenos φερεφάττια, dequibus Plut. in Lucullo et Appianus in bellis Mithrid. c. Phloea, Graece Φλοιὰ, Laconibus appellata est, teste Hesyehiô. Nempe ut Latinis Bacchus Liber, Proserpina Libera, sic Graecis ille φλοιὸς (unde Plut. Nonnulli sacrificant Libere Phloeo) illa φλοιά. E' quo nomine Terram Proserpina indigitari iterum patet. x. Polyboea, GraeceΠολύβοια, a βόω seu βόσκω, i. e. psco. Terra enim πολυβότειρα, item παμβῶτις, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.